14.08.2009 в 19:47
Пишет
Eddie Dean:
себе, в копилку. оригинал знаменитых стиховHospita in Gallia. (Из Carmina Burana. Прощание со Швабией.)
осторожно, латынь! Serva! Lingua latina!nunc me vocant studia.
Vadam ergo,
flens a tergo
socios relinquo.
Plangite, discipuli!
lugubris discidii
tempore propinquo.
O consortes studii,
deprecor, valete!
Quos benigne colui,
filii, dolete!
Classem solvo litore,
remigo, videte:
proficisco peregre,
socium deflete!
Versibus elegicis
coetum discipulorum
commendo cum lacrimis
iam Deo deorum:
foveat et protegat
magnos cum pusillis,
custodiat et maneat
perenniter cum illis!
Rorate, mea lumina,
super gregem meum;
si concedent numina,
revisitabo eum,
et, sicut a principio,
super hunc regnabo,
si non in exilio
miser expirabo.
Vale, dulcis patria,
suavis Suevorum Suevia!
Salve dilecta Francia,
philosophorum curia!
Suscipe discipulum
in te peregrinum;
quem post dierum circulum
remittes Socratinum.
In manus eius animam
et spiritum commendo,
qui se dedit in victimam
pro me redimendo
et verus innotuit
Deus resurgendo,
de Bosra tinctis vestibus
coelos ascendendo.
Duplex est divisio:
una substantiarum,
quae fit in hoc discidio,
sed non animarum.
Vobiscum sum, dum vixero,
spiritu praesente,
licet absens abero
corpore, non mente.
Ad urbem sapientiae
denuo festino;
spiritus scientiae
assit peregrino;
visitet, illuminet
mentem imperitam,
ut mysticam sufficiam
mercari margaritam.
URL записи
@темы:
это надо запомнить,
лисье счастье